monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 129, 0
Sichterwurtz quae nigra dicitur, calida est et frigida, et in calore suo dura est et aspera. Si autem aliquis homo ulla peste et infirmitate, et in capite fatigatus, sensus suos et intellectum perdit, ita quod amens efficitur, accipe Sichterwurtz, et minus de Quenula ei adde, et simul tunde, ac in patella cum veteri arvina sweysze, et calidam super totum caput et circa collum totum illius pone, et pannum desuper liga, et hoc per quinque dies fac, semel in mane, semel ad noctem per singulos dies calefaciens, Et post quintum diem, lixiviam cum cineribus de fago fac, et caput eius lava, et curabitur. Quod si tamen mentem suam nondum receperit, iterum per alios dies quinque cum eodem unguento caput et collum eius circumpone, ut praedictum est, et iterum post quintum diem cum praefata lixivia caput eius lava, et quamvis pestis amentiae illius fortis sit, ab eo fugabitur, et sensus suos et intellectum suum recipiet.